Cumque Jerosolymam properaret, territus Aristobulus occurrit ei, pecuniam pollicens quae erat in Alexandria, seque de caetero imperio Romano pariturum: sed nihil horum effectum est. Missum enim Gabinium ad recipiendam pecuniam, custodes nec in oppidum receperunt. His commotus Pompeius Aristobulum in custodiam collocavit. Cum autem obsedisset Jerusalem, orta est dissensio in urbe. Nam fautores Aristobuli urbem tueri, fautores Hircani eam tradere Romanis contendebant; sed victa pars Aristoboli in templum cessit. Receptusque in urbem Pompeius templum expugnavit. Cumque septentrionalem vallem aggeribus impleret, labor esset imperfectus, nisi observatis septimis diebus quibus operari Judaeis fas non est, aggerem fieri praecepisset. Mense tamen tertio fanum irruptum est. Faustus autem Cornelius, Syllae filius, primus ingredi ausus est, et irruentes Romani profanaverunt templum, et, ut alibi legitur, equos in porticibus stabulaverunt. Ob quam rem traditur nunquam de caetero pugnasse Pompeium, quin vinceretur, qui hactenus fortunatissimus fuerat. Postero autem die ingressus templum Pompeius admiratus situm, et ornatum, et religionem templi, nihil inde tulit, praecipiens aedituis, ut a sordibus templum mundarent. Cumque imposuisset Jerosolymis tributum, Hircano pontifice declarato, Aristobulum captivum duxit, duosque filios ejus, Alexandrum et Antigonum, cum totidem filiabus. Romamque per Ciliciam properabat, Syriae et Judaeae administratione Scauro commissa, relictis secum duabus cohortibus.